Psalms 82

CASS. Quia in rebus actualibus, habenda est divina contemplatio. Deterret autem iniquos a persecutione populi Dei: bonos vero monet ad patientiam. Psalmus de adventu Christi ad judicium, ubi boni, qui hic patiuntur, coronabuntur: mali vero, qui eos persequuntur, torquebuntur. CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, hoc ad formam servi referens, qua tunc caeteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quae modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quae vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. Caput suum extulerunt, sed non populum tuum depresserunt. AUG. Irridenter hoc dicit: Non enim possunt nocere populo Dei pro quo est Deus, unde Apostolus: Rom. 8. AUG. Ecce consilium, quo Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. Exposuit quo studio malignaverunt: ostendit deinde jam qui sint malignantes, dicens: etc. CASS. Per haec nomina, Christi inimicos declarat, qui temporibus Antichristi tot malis similantur: quia sicut isti contra Israel, ita illi contra Christianos tunc bellabunt. AUG., HIER. Unde Moabitae, quem Lot ebrius de majore filia sua genuit. Ab Agar, qui et interpretantur. AUG., HIER. Vallis vana. enim vallis, vana. Unde Ammonitae, genuit Lot ebrius de filia sua minore. Filius Eliphaz primogeniti Esau, a quo Amalecitae. AUG., HIER. Ad litteram Nabuchodonosor, qui fuit rex Assyriorum. Terreni vel sanguinei. Obedientes sibi, non Deo, quia pravas cogitationes suas sequuntur. ex patre, quod in malo. Bonus, quidem pater, quo filia illicite usa est, sicut et lex bona est, si quis ea legitime utatur, non inceste. Proselyti, id est, advenae, qui non cives, sed alieno animo subintrant, et inventa occasione nocendi se ostendunt. Vallis vana, id est fallaciter humilis. Populus turbidus, vel moeroris. Populus lingens terram. Licet latino nomine se indicent alienos, et ob hoc inimicos, tamen hebraice dicuntur id est, cadentes potione, ut ebrii luxuria saeculari. Hebraice tribulatio vel angustia, secundum illud. Rom. 2. Deprimens, vel elatus. Declinans, angeli apostatae, filii declinationis, quia a veritate declinando in satellitium diaboli discesserunt, unde in Apocalypsi: Draco cecidit, et traxit secum tertiam partem stellarum, de quibus Apostolus: Ephes. 6.. Declinans judicium. exclusio gaudii. sapiens, de quo: ubi victi fuerunt, duritia interpretatur. ubi perierunt, fons generationis. Et intelligitur generatio carnalis, non aqua baptismi regenerati. siccitas, lupus, victima lupi, non Dei. umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vicit populus Dei. CASS. De vindicta iniquorum; sicut omnes illi victi sunt in figura a populo Dei, sic istos precatur in veritate superari. AUG. Utpote illi, qui declinant judicium, se judicandos non putantes: et qui excludunt futurum judicium, et hi omnes in Cison, et in fonte Endor perierunt. . etc. Haec omnibus communiter. Sed specialiter, hoc optat militibus Antichristi, qui non sunt convertendi. AUG. Dei, invadunt ut suam. CASS. Per hanc similitudinem, multas praedicit eorum calamitates. Levitas peccantium vento comparatur, quia huc et illuc volitat. AUG. Congrue in judicio esse dicuntur, quando et densae silvae peccatorum, et montes superbiae cremabuntur. . CASS. Poenis contumacium prophetatis, orat pro credituris, qui non habent scelerum laudatores, sed culpatores, quos saepe opprobrium corrigit. AUG. Melius est ruere ut poeniteat, quam sub spe religionis superbire: unde Propheta ait: Mich. 4.. Hoc bonum et optabile eis non prophetaretur, nisi inter eos inimicos essent tales, quibus hoc ante judicium praestabitur: quia et nunc idem corpus sanat, et lavat caput, sed particulatim, non universaliter ut in fine: et tamen inde aliqui convertentur, pro quibus hic orat. etc. AUG. Hic de malis, qui non convertentur, in futuro de malis quae fecerunt. de poenis quas patientur. Et hoc id est in aeternum. Rursus redit ad eos qui in praesenti confundentur ne confundantur in aeternum; quasi dicat: Illi conturbentur in aeternum: quaerentes autem nomen Domini modo, et confundantur de peccatis salubriter, et pereant, inquantum mali sunt. Et sic cognoscant, vel, tunc confundantur mali, anima et corpore, et pereant omnino irreparabiliter. Et nunc cognoscant, quod modo nolunt. CASS. Notandum, quia undecim superioribus psalmis introductus est Asaph, ut duritia Judaeorum, frequenti voce ipsius Synagogae mollesceret, vel ipsi nomini, cui devoti esse videbantur, crederent. Egit autem in praedictis psalmis de Domini incarnatione, et gentium fide, et de judicio, de quibus transgressio Judaeorum redarguitur. Unde congrue undecim sunt: undenarius enim numerus transgressionis est, quia et denarium transit, et ad duodenarium non pervenit, unde undecim etiam erant vela capillacea in tabernaculo Domini, et in undenario fuerunt Apostoli, rejecto infelicissimo Juda tempore passionis, quando a fide defecerunt, unde: Psal. 103.. .
Copyright information for VulgGlossa